Instructions

Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum. Avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum, nepotem suum, necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum, adhuc infantem, et cum matre in arcâ ligneâ inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danaë, Persei mater, magno- pere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Per- seus autem in sinû matris dormiebat.

Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Fecit igitur mare tranquillum, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harenâ quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.

Perseus igitur multos annos ibi habitavit, et cum matre suâ vitam egit beatam. At Polydectes Danaen magnopere amabat atque eam ducere in matrimonium volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec dixit: Turpe est vitam hanc ignavam agere; iam dudum tu adulescens es; quousque hîc manebis? Tem- pus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer.

Perseus, ubi haec audivit, ex insulâ discessit et, post- quam ad continentem vênit, Medusam quaesivit. Diu frustrâ quaerebat; nam naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervênit. Ab his talaria et galeam magicam ac- cepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum de- derunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera as- cendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum vênit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gor- gones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum serpentibus omnino contecta erant; manus etiam ex aere factae erant.

Res erat difficillima abscidere caput Gorgonis; eius enim conspectû homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva illud speculum dederat. Perseus igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hôc modô ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce suâ caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt et, ubi rem viderunt, irâ commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant; ille autem, dum fugit, galeam magicam induit et, ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit.

Post haec Perseus in fines Aethiopum venit. Ibi Cepheus quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, olim offenderat. Neptunus autem monstrum saevissimum miserat. Hoc cotidie e mari veniebat et homines devorabat. Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine Andromeda, virgo formosissima erat. Cepheus, ubi haec audivit, magnum dolorem percepit. Volebat tamen cives suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam constituit imperata Hammonis facere.

Tum rex diem certam dixit et omnia paravit. Ubi ea dies vênit, Andromeda ad litus deducta est et in conspectu omnium ad rupem alligata est. Omnes fatum eius deplo- rabant, nec lacrimas tenebant. At subito, dum monstrum expectant, Perseus accurrit; et, ubi lacrimas vidit, causam doloris quaerit. Illi rem totam exponunt et puellam demon- strant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis auditur; simul monstrum, horribili specie, procul conspicitur. Eius con- spectus timorem maximum omnibus iniecit. At monstrum magnâ celeritate ad litus contendit, iamque ad locum appro- pinquabat ubi puella stabat.

At Perseus, ubi haec vidit, gladium suum rapuit, et, post- quam talaria induit, in aera sublatus est. Tum desuper in monstrum impetum subito fecit et gladio suo collum eius graviter vulneravit. Monstrum, ubi sensit vulnus, fremitum horribilem edidit et sine morâ totum corpus sub aquam mersit. Perseus, dum circum litus volat, reditum eius ex- pectabat; mare autem interea undique sanguine inficitur. Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen a Perseo ictu graviore vulnerata est. Tum iterum se sub undas mersit, neque postea visa est.

Perseus, postquam in litus descendit, primum talaria exuit; tum ad rupem vênit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salutis deposuerat et, ubi Perseus adiit, terrore paene exanimata erat. Ille vincula statim solvit et puellam patri reddidit. Cepheus ob hanc rem maximo gaudio affectus est. Meritam gratiam pro tanto beneficio Perseo rettulit. Praeterea Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille libenter hoc donum accepit, et puellam duxit. Paucos annos cum uxore suâ in ea regione habitavit, et in magno honore erat apud omnes Aethiopes. Magnopere tamen cupiebat matrem suam rursus videre. Tandem igitur cum uxore e regno Cephei discessit.

Postquam Perseus ad insulam navem appulit, se ad locum contulit ubi mater olim habitaverat. At domum invênit vacuam et omnino desertam. Tres dies per totam insulam matrem quaerebat; tandem quarto die ad templum Dianae pervênit. Huc Danae refûgerat, quod Polydectem timebat. Perseus, ubi haec cognovit, irâ magnâ commotus est; ad regiam Polydectis sine morâ contendit, et ubi eo venit, statim in atrium irrupit. Polydectes magno timore affectus est, et fugere volebat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medusae monstravit; ille autem simul atque hoc vidit, in saxum versus est.

Post haec Perseus cum uxore suâ ad urbem Acrisii rediit. Ille autem, ubi Perseum vidit, magno terrore affectus est. Nam propter oraculum istud nepotem suum adhuc timebat. In Thessaliam igitur ad urbem Larissam statim refugit; frustra tamen, neque enim fatum suum vitavit. Post paucos annos rex Larissae ludos magnos fecit; nuntios in omnes partes dimiserat et diem edixerat. Multi ex omnibus urbibus Graeciae ad ludos convênerunt. Ipse Perseus inter alios certamen discorum iniit. At, dum discum conicit, avum suum casu occidit; Acrisius enim inter spectatores eius certaminis forte stabat.